Ex serie, quae est "Bibliotheca Latina", tomus quartus editus est hic:

Theresia Dér - Thomas Nótári

Sapientia liberat animum
Sententiae Graecae et Latinae

Saraviponti 2008

Hoc libro continentur selectae sententiae Graecae ex operibus antiquitatis Graecae et ex Novo Testamento depromptae, qui­bus versio Latina iuxtaponitur. Sententiae autem locutionesque ordinatae sunt alphabetice secundum primum verbum Graecum, quo eaedem incohantur. Invenitur vero magna varietas cogitationum, quarum sapientia multis occasionibus vitae cottidianae utilis est.
Hic liber diligentissime compositus non solum spectat ad delectamentum singulorum lectorum lectri­cumque, sed etiam in institutione scholari optime adhiberi potest.

Hic liber, cui centum undenonaginta paginae sunt, constat undecim euronis (ISBN 978-3-923587-54-6; ISSN 0937-4507).
Liber mandari potest ab sede, quae est haec:

Societas Latina
Universität des Saar­landes - Fr 5.2
D-66041 Saarbrücken