Sigrides Albert

Cottidie Latine loquamur
Saraviponti 2010

Hoc libro, quo continetur secunda editio aucta, praebentur triginta capitulis textus Latini, quibus agitur de variis condicionibus, quae nobis cottidie occurrunt et quae ergo ad uniuscuiusque vitam cottidianam pertinent. Hunc in modum varii aspectãs satis usitati convenienter Latine exprimuntur. Hic liber spectat ad omnes, qui ipsi usum Latinitatis addiscere et exercere desiderant, sed etiam ad magistros magistrasve, qui quaeve in institutione sua interdum sermonem Latinum modo vivo adhibere volunt. - Singulis textibus subiuncta sunt indicia fontium et in libri fine etiam additi sunt indices Latino-Theodiscus atque Theodisco-Latinus.
Hic liber, cui centum duodesexaginta paginae sunt, constat quindecim euronis (ISBN 978-3-923587-56-2).


Similiter tres novi disci compacti exhibentur, quibus omnes textus libri supra commemorati viva voce proferuntur pronuntiatã restituto adhibito. Hi disci compacti quinquaginta quattuor et undesexaginta et quinquaginta quattuor minutarum (ISBN 978-3-923587-57-0) constant quindecim euronis.

Liber et disci compacti mandari possunt ab sede, quae est haec:

Societas Latina
Universität des Saar­landes - Fr 5.2
D-66041 Saarbrücken