Sedes Studiorum Neolatinorum

Sedes Studiorum Neolatinorum - id est studiorum Latinitatis recentioris - anno 1983 in studiorum Universitate Saravica condita est. Huic sedi praepositus est Prof. Dr Christianus Helfer, qui praeter alia in scientia cultuum civilium inter se comparandorum eruditus est.

Scopus autem generalis huius Sedis is est, quo in sermonem Latinum atque eius litteraturam inde ex saeculo quinto decimo usque in saeculum vicesimum scientifice incumbatur.

Nam lingua Latina traditionem trium fere milium annorum habet. Eadem non solum in antiquitate excolebatur atque divulgabatur, sed hoc fundamento nixa usque ad hodiernum tempus loquendo atque scribendo adhibebatur et adhibetur. Maximi momenti cognoscentiae, cogitationes impulsusque omnibus in scientiis atque in cultu civili per longissimum tempus primo Latine describebantur atque divulgabantur. Res politicae quoque non erant exceptae, cum ex. gr. usque ad annum 1848 lingua Latina fuisset lingua officialis in parlamentis Hungariae atque Croatiae.

Ex his brevibus indiciis fundamentale momentum iam apparet, quod Latinitas in cultu civili Europaeo habet: lingua Latina eiusque litteratura tamquam fundamentum totius cultus civilis Europaei in oriente et in occidente, in meridie et in septentrione exstitit et exstat.

Itaque investigatio systematica atque accuratissima Latinitatis recentioris eiusque litteraturae, quae inde ex saeculo quinto decimo copiosissime omnibus in disciplinis scientificis exstat, omnino necessaria est, ut fundamenta loquelaria cogitationum nostrarum atque communicationis nostrae cognoscantur.

Hoc in conexu Saravipontana Sedes Studiorum Neolatinorum momentum excellens exhibet. Nam non solum in Germania, sed etiam tota in Europa talium scoporum est institutio singularis. Ibi praeter alia imprimis

Ex talibus scopis investigationum iam apparet, quantum Sedes Studiorum Neolatinorum ad scientiam cultus civilis Europae afferat atque qualem utilitatem habeat in terminologia universali tam disciplinarum spiritalium quam disciplinarum naturalium atque hunc in modum insuper ad scientiam fundamentalem excolendam omnibus in disciplinis.

Sedes Studiorum Neolatinorum in cooperatione "Domus editoriae Societatis Latinae" periodicum internationale edere solet, quod est Vox Latina. Hoc periodicum Latine conscriptum quotannis ex quattuor fasciculis atque in summa ex 640 paginis constat. Scopus Vocis Latinae praeter alia in eo positus est, ut investigationes Sedis Studiorum Neolatinorum divulgarentur, sed etiam cogitationes internationales aspectuum quaestionumque culturalium cum aliis communicarentur, quae ad Latinitatem recentiorem et ad problemata quoque generis communis attinent. Itaque Vox Latina etiam pertinet ad communicationem interculturalem atque transculturalem intra Europam et extra.

Nonnulla autem themata huius periodici praeter multa alia sunt haec:

Propter divulgationes Sedis Studiorum Neolatinorum et imprimis propter Vocem Latinam, cuius redactores amplum commercium epistularum cum aliis habent, internationales contactus longe lateque diffusi cum omnibus partibus Europae, sed etiam cum America, Africa et usque in Asiam exoriuntur. Tales conexus colere et - quantum fieri potest - ampliare etiam est scopus magni momenti, cum agatur de quaestione, quomodo sermone "neutrali" fundamentales coniunctiones loquelares exhibeantur atque hunc in modum colloquiis de lingua, cultu civili traditioneque habendis homines melius inter se intellegant et radicibus communibus conscii fiant.

Sedes Studiorum Neolatinorum et Vox Latina insuper sunt locus quidam centralis, quo multiplices quaestiones, quae ad Latinitatem recentiorem eiusque litteraturam spectant et quae ab multis hominibus toto in orbe terrarum proponuntur, solvuntur. Praeter multa alia etiam quaestiones de terminologia scientiarum naturalium atque de fictione verborum exhibentur. Nam lingua Latina hoc in conexu adhuc est magni momenti in scientiis naturalibus earumque divulgationibus. Praeterea cooperatores Sedis Studiorum Neolatinorum saepe rogantur, ut textus promotionum honorificarum - imprimis ex disciplinis naturalibus et technicis - in Latinum vertant. - Generaliter multi homines investigationibus atque divulgationibus Sedis Studiorum Neolatinorum atque Vocis Latinae utuntur.

Omnibus his rebus allatis apparet Sedem Studiorum Neolatinorum et Vocem Latinam esse centrum Latinitatis, quod hoc vel similiter alio loco non exsistit. - Cum fundamenta cultus civilis Europaei usque in hodiernum diem artissime coniuncta sint cum Latinitate, etiam investigatio sermonis Latini recentioris eiusque litteraturae atque communicatio ipsa Latina maximi momenti sunt quoad Europam couniendam. Ad nationalismos sapienter superandos fundamentum commune cultus civilis Europaei, quod Latinitate manifestatur, plus plusque ante oculos ponatur atque corroboretur oportet.

In Sedem Studiorum Neolatinorum praeter praepositum Prof.rem D.rem Christianum Helfer duo cooperatores labores suos impendunt: est Dr Caelestis Eichenseer Latinista in orbe Latino notissimus atque specialista Latinitatis recentioris et est D.rix Sigrides Albert Latinistria atque historica, quae propter investigationes atque divulgationes de litteratura Latina recentiore atque communicatione Latina est nota. Uterque non solum in investigationes Sedis Studiorum Neolatinorum incumbere, sed etiam Vocem Latinam redigere atque edere solent.