Sub rota

 

Hic liber, quem originaliter conscripserat
Hermannus Hesse
atque anno 1906 divulgaverat, nunc in linguam Latinam vertit Sigrides Albert
in honorem
D.ris Caelestis Eichenseer,

Latinistae optimi atque strenuissimi peritissimi fautoris Latinitatis vivae, qui anno 1994 diem natalem septuagesimum celebravit.

Hac fabula romancia, quae est satis moderna, quaestiones paedagogicae atque psychologicae tractantur, quaestiones scholares atque familiales, quaestiones vitae cottidianae atque amicitiae, quaestiones primi amoris atque difficultatum iuventutis. Haec faula habet partes tristes atque etiam hilares, habet partes ironicas atque satiricas, habet partes descriptivas atque partes deliberativas meditativasque.

Versionis autem sermo Latinus est bonus perspicuusque atque bene intellegibilis. Tota narratio lectoribus lectricibusque delectamento erit.

Huic libro, qui in summa ex ducentis undecim paginis constat, adnotationes loquelares subiunctae sunt.

Liber autem, qui viginti quinque marcis Germanicis constat, mandetur mittendus a domo editoria, cuius inscriptio cursualis est haec:

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken