Seminaria Latinitatis Vivae

Cum lingua quaelibet revera atque funditus solum noscatur, si quis eadem ipse vel ipsa viva voce uti scit, inde ex anno 1973 nostra seminaria Latinitatis vivae intra Germaniam et extra institui et exhiberi solent.

His autem in seminariis participes singillatim inducuntur, ut Latine loquantur, id quod in scholis vel alibi vix fit. Sententiae autem et locutiones necesse est sint vere Latinae. Itaque etiam neologismi, id est verba novata, sint coloris vere Latini. Similiter necessarium est, ut etiam pronuntiatus vere Latinus proponitur et exercetur. Harum rerum problemata suscipiuntur solvenda, cum necessarium sit, ut etiam de condicionibus rebusque temporis nostri bene convenienterque loquamur. Maximi tamen momenti est ipse usus linguae Latinae iugiter indesinenterque exercendus.

Themata autem, quae in seminariis tractantur, sunt et hilaria et seria, et cottidiana et scientifica, et historica et hodierna. Magna ergo multiplicitas atque varietas exhibentur.

Denique, postquam Dr Caelestis Eichenseer Latinista omnium aetatum vere peritus atque in Latine loquendo valde versatus, qui iam ab anno 1973 talia seminaria susceperat prosperrime moderanda, in initio anni 2008 nobis omnibus maxime indicibiliterque dolentibus vita functus est, moderatrix horum seminariorum erit D.rix Sigrides Albert, quae iam ex multis annis in seminariis quoque instituendis cooperata est. Anno

2010

- ut est consuetudo - iterum duo seminaria instituentur:

Primo

Germanicum seminarium Ottiliense

quod fiet ab 05.07.2010 usque ad 10.07.2010.

Huius anni primum seminarium regulare exhibebitur in archiabbatia Ottiliensi [D-86914 St. Ottilien] in Bavaria inter Monacum [München] et Landsbergam [Landsberg/Lech] sita. Et intra vicum monasterialem et circumcirca plurimae res visu atque scitu dignae percipi atque aspici possunt.

Participes autem habitabunt in archiabbatiae "domu exerditorum" [Exerzitienhaus], quae ad hospites recipiendos atque institutiones praebendas bene instructa est.

Ottiliense seminarium qui participaturi sunt, mittant epistulas chartulasque interrogatorias nominaque dent definitive, si tardissime sex septimanis ante initium, ad

Societatem Latinam
Universität - FR 5.2
Postfach 151150
D-66041 Saarbrücken

Deinde

Germanicum seminarium Trevericum

quod fiet ab 29.08.2010 usque ad 04.09.2010.

Anni 2008 seminarium alterum fiet Augustae Treverorum, in urbe Germanica originis Romanae. Locum autem habebit seminarium in domo ampla amoenissime sita, cui nomen est Domus Roberti Schuman [Robert Schuman Haus, Auf der Jüngst 1, D-54293 Trier]. Praeterea non solum domus ipsa paulo extra urbem in loco excelso sita est vere iucunda, sed etiam regiones circumcirca sunt perpulchrae. Ii, qui hoc seminarium participare volunt, rogantur, ut nomina dent, si tardissime, sex septimanis ante initium seminarii.

Germanicum seminarium Trevericum qui volunt participare ratione epistulari vel telephonica adeant satis mature etiam
 


 

Denique pro ipsa institutione unius septimanae 100 euroni solvendi sunt, quae pecuniae summa mittatur ad hanc sedem nummariam (sed pecunia pro pernoctatione et victu in devorsoriis ipsis solvenda est):