Christian Helfer (ed.)
Symposium
Latinitatis posthumanisticae
Saraviponti 1988

Praeter antiquitatis litteras Latinas paulatim in mediaevales litteras Latinas plus plusque inquiritur et etiam in Latinas litteras "humanisticas", at posteriores litterae Latinae, quae mira quanta multiplicitate pertingunt usque ad saeculum undevicesimum atque etiam vicesimum, magnam partem praetermittuntur et negleguntur, quamvis usque ad tempora nostra lingua Latina fuerit et sit tam sermo litterarius litteratorum hominum quam sermo hominum eruditorum communicatorius.

In has linguae Latinae condiciones saeculorum recentiorum, quae fuerunt post "humanistas" (qui dicuntur), in biduano quodam symposio Saravipontano anni 1987 diligenter sollerterque inquirebatur, quae acroases luculenter tum factae hoc libro comprehensae continentur.

Agitur autem de Latinis notionibus iuridicis, de recentiore historiographia, de terminologia medica multum aucta, de nomenclatione botanica et zoologica, de nomenclatione musica, de stupendis rebus mathematicis, de terminologia philosophica item multum ampliata, de Finnorum Latinitate recentiore, denique de verbis, qualia poetae recentiores condiderunt, de rationibus lexicographiae convenienter observandis, ad extremum de rebus notionibusque hodiernis satis Latine reddendis, quae quaestio ad recentissimas quoque res spectat.

His disquisitionibus bibliographicis et lexicographicis et philologicis non pauca elementa Latinitatis recentioris tanguntur et panduntur et perpenduntur. Porro praemittitur prooemium breve Theodiscum et Vice-Praesidentis universitarii consalutatio bilinguis, sed cetera sunt Latine scripta. Fuit autem hoc symposium genere suo primum et singulare, quam ob rem hae acroases feliciter propositae lectu videntur dignissimae.

Qui liber paginarum centum duodesexaginta constat sedecim marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D-66041 Saarbrücken