Sociologicorum textuum Latinorum tomus secndus
Émile Durkheim
Quid Secundatus Scientiae Politicae
constituendae contulerit
Der Beitrag Montesquieus zur Begründung der Soziologie
Ed. Sigrides Albert
Saraviponti 1992

Centum completi sunt anni, quod Aemilius [Émile] Durkheim anno 1892 opus suum singulariter insigne in publicum proposuit Latine conceptum et conscriptum, quo praestantissimo sociológiae libro viam mirum in modum paravit munivitque, qua posteriores sociologi tuto procederent. Eius autem argumentationes rationesque sociologiam satis scientifice tractandi proponuntur et exhibentur dissertione et disceptatione, quibus opus Caroli [Charles] de Montesquieu sagaciter et perspicaciter et subtiliter perquiritur partimque reprobatur argumentis validioribus ingeniose allatis.

Haec disceptatio tam circumspecta quam arguta difficultatibus atque cognitionibus sociologiae novis acriter dispectis per quinque sexue capitula usque ad finem libri perducitur. Textus autem Latinus, isque originalis et primigenius, multo tempore vix accessibilis denuo exhibetur diligentissime propositus una cum adnotationibus grammaticis et stilisticis. Insuper D.rix Sigrides Albert accuratam et fidelem et completam versionem Theodiscam singulis paginis addidit atque perutilem indicem tam rerum quam personarum dilucide compositum subiunxit.

Denique hic liber bilinguis cimelium est Latinitatis recentioris, qualis in Parisina studiorum universitate Sorbonica colebatur, simulque singulare documentum scientificitatis sociologicae praebetur.

Hic autem liber centum undequinquaginta paginarum constat viginti marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken