Sociologicorum textuum Latinorum tomus tertius
Célestin Bouglé
Quid e Cournoti disciplina
ad scientias "sociologicas" promovendas sumere liceat
Der Beitrag der Lehre Cournots zu den soziologischen Wissenschaften
Ed. Sigrides Albert
Saraviponti 1993

Tertio tomo seriei, quae est "Sociologici textus Latini", inquiritur in Caelestini Bouglé opus de specialibus cogitationibus et deliberationibus Antonii (Antoine) Cournot, quae ad sociologiam pertinent (prima vice anno 1899 editum).

Caelestinum Bouglé ipsum ad illos adnumerari licet, qui in Francogallia sociologiae constituendae studuerunt. Putat autem disciplinam Cournotianam talem esse, "qualis historicis philosophiae iura, haud secus ac philosophis iura historiae in memoriam revocet." Ipsi enim persuasum est hominem in se et per se solum subsistentem nihil aliud esse quam meram fictionem. Nam "ab hominum coetu accipit quisque non modo corporis, sed etiam et intellectus cibum. [...] Qui idearum nostrarum veras causas detegere velit, societates primum, non singulos homines cognoscere debet."

Hic scientificus liber bilinguis, quem D.rix Sigrides Albert edidit et in linguam Theodiscam vertit, et ad sociologiam et ad Latinitatem spectat. Textibus Latino et Theodisco additae sunt introductio, adnotationes linguisticae, indices rerum personarumque.

Constat hic liber, quo 211 paginae continentur, 25.- marcis Germanicis.

Isbn 3-923587-18-x.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken