Sigrides Albert (ed.)
Latine "sapere, agere, loqvi"
Miscellanea Caelesti Eichenseer dedicata
Saraviponti 1986

"Latine sapere, agere, loqui", his verbis significatur artissima coniunctio D.ris Caelestis Eichenseer cum Latinitate, ad quam colendam, vivificandam, scientifice investigandam usque in hodiernum diem permultos labores exanclavit. In eiusdem enim honorem, quippe qui anno 1989 diem natalem sexagesimum quintum celebraret, nonnulli ex collegis amicisque (tamquam nomine omnium aliorum) in hunc librum componendum cooperati sunt. Cum autem iidem in varias disciplinas scientificas incumbere soleant, hic liber non solum est internationalis, sed eo etiam magna diversitas rerum thematumque praebetur.

Singula autem sunt haec: Andreas Fritsch, De sermone familiari e Phaedri quoque libellis discendo; Adrianvs Kleywegt, "intonuere poli" sive de tempestatibus marinis apud poetas epicos Latinos; Inecvla Sluiter, Exclamationes festivae - quid grammatici antiqui de interiectionibus ab adverbiis distinguendis senserint; Valahfridus Stroh, De ellipseos genere quodam disputatio grammatica; Helmodvs Freis, De tribus inscriptionibus nuper repertis commentariolum; Vido Angelino, Antiquae matris, Itali, discite linguam!; Sigrides Albert, De Olao Magno scriptore historiae cultus civilis; Thomas Pekkanen, De nomine Finniae Finnorumque; Francisca Deraedt, De lingua Latina docenda quid Despauterius moneat; Fidelis Raedle, De monachis et Iesuitis carmina Monacensia saeculi XVII; Theodoricvs Sacré, De Vincentio Scafito Aoni Paleari imitatore; Valthervs Hoeres, De linguae Latinae subtilitate philosophiae perenni vere connaturali; Henricvs Reinhardt, De Savonarolae ingenio didactico; Maximilianvs Mangold, De accentibus, quantitatibus, etymis in lexico medico, quod est "Pscherymbel"; Nicolavs Totila Schmidt, Nonnulla exempla litteraturae Tocharicae; Rvedigervs Schmitt, De linguarum Iranicarum nomine atque notione; Iohannes Pavlvs Bauer, De iure potestatibus sublimioribus resistendi; Patricivs Bougy, Aliquos putare Latinas litteras esse mortuas; Christianvs Helfer, "Sescenta sunt quae memorem"; Gaivs Licoppe, Nunc temporis cur discenda sit lingua Latina; Iohannes Carolvs Rossi, Quas ob Causas operae pretium sit studia Latina apud Europaeos retinere; Nicolavs Sallmann, De lapsu inter Latine loquendum dialogus Tullii et Catonis; Aretvnevs Mizuno, Carmen in honorem Caelestis Eichenseer.

Praeter symbolas Latinas diligenter conscriptas hoc libro insuper continentur cursus vitae Caelestis Eichenseer atque index eius operum, quae ille inde ab anno 1960 composuit divulgavitque.

Qui liber paginarum ducentarum viginti constat viginti duabus marcis Germanicis.

Societas Latina

Universität - FR 6.3

D - 66041 Saarbrücken