Iohannes Paulus Bauer
Gunterus Niederländer
Leges Europaeae
Saraviponti 1985

Europae complures res publicae liberae inter se coalescere coeperunt. Id quod multis rationibus fit sive commercialibus sive mercatoriis sive politicis, sed plurimum fundamentali iure communi pariterque communibus legibus Europaeis providentissime conditis et constitutis, quarum textus authentici tam Francogallice quam Anglice conscripti sunt.

Tamen vis et vitalitas et perspicuitas succincti sermonis Latini etiamnunc perutilis atque ad vitae condiciones hodiernae habilis est. Quae res hac versione Latina legum Europaearum atque statutorum Europae counitae luculenter demonstratur.

Itaque hoc libello continentur Statuta Consilii Europae et Conventio Europaea ad Iura Hominis et Libertates Fundamentales defendendas inita una cum introductione historica et documentis recentioribus. Exhibetur textus quadrilinguis - Anglicus, Francogallicus, Theodiscus, et primum omnium, Latinus.

Liber 208 paginarum constat 8,80 marcis Germanicis. - Isbn 3-923587-06-6.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D-66041 Saarbrücken