Caelestis Eichenseer
Liber cantvalis
Saraviponti 1986

Hoc libro 140 cantica Latina continentur, ubi non solum "Gaudeamus igitur" invenitur, sed permulta alia cantica, cantica scilicet originaliter Latina numero quattuordecim, Theodisca cantica popularia Latine reddita numero septuaginta duo, Anglica vel Americana numero viginti tria, Francogallica item numero viginti tria, duo Italica, duo Iugoslavica, unum Hispanicum. Sed complurium canticorum complures versiones variae exhibentur Latinae. Porro generibus haec cantica distinguuntur, cum sint alia popularia, alia puerilia, alia artificiosa, alia religiosa. Itaque triginta duo cantica Natalicia (carols, cantiques de Noël, canzoni natalizie, Weihnachtslieder) proponuntur, quorum non pauca sunt ex Anglico assumpta.

In indice autem "intérpretum" triginta septem nomina enumerantur, sed non omnes translationes qualitatis sunt eiusdem. Tamen omnibus canticis melódia sive nótulae musicae appósitae sunt. Nam propter cantilenas sive cantinellas cottidie radiophónice emissas cantionum popularium scientia permultorum in desuetudinem et oblivionem venit.

Denique simulatque Latine cantare coeperimus, et melódiae familiares et verba Latina et sermonis hilaritas vera atque mirabilitas singularis animos nostros subibunt odiumque Latinitatis cedet amori, cum sit, ut ait Augustinus (354-430), "cantare amantis".

Hic liber centum septuaginta quinque paginarum constat duodecim marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D-66041 Saarbrücken