Nova editio
recentissime divulgata
venalis prostat !!

 

Sigrides Albert
Imaginum Vocabularium Latinum
Secunda editio aucta.
Saraviponti 2009

Hoc vocabularium, cuius prior editio multis iam erat notum, nunc quibusdam tabulis atque pluribus verbis auctum iterum in lucem edi potuit.
Liber autem multis delineationibus pulchris hilaribusque instructus est, quibus res condicionesque cottidianae dilucide exhibentur. Iisdem accedunt significativi termini Latini sive antiqui sive recentiores. Omnes vocales verborum Latinorum signis diacriticis signatae sunt.
Praebentur vero res variae multiplicesque, quae ad cottidianas condiciones spectant et quibus plurimi aspectus respiciuntur. Hoc lexico adhibito non solum vocabula una cum eorum conexu proprio addisci possunt, sed idem praeter alia etiam vere utile est ad institutiones Latinas variandas vivificandasque.
In summa centum septem tabulae variorum thematum inveniuntur, quibus varii indices sunt subiuncti.
Hic liber, cui trecentae nonaginta tres paginae sunt, constat undeviginti euronis (ISBN 978-3-923587-55-4).
Vocabularium mandari potest ab sede, quae est haec:


Societas Latina
Universität des Saarlandes - Fr 5.2
D-66041 Saarbrücken