Andreae Fritsch
Berolinensis professoris academici didactices Latinae
Index sententiarum ac locutionum

Hoc libro manuali, qui genere suo singularis est, aliqua viginti quinque milia locutionum et sententiarum Latinarum continentur, quae per plus sescentas paginas alphabetice dispositae exhibentur fontibus accuratissime adnotatis. Spectant autem ad sermonem cottidianum mirum in modum multimodis propositum, sed etiam ad usus normasque grammaticales. Quae locutiones sententiaeve circumspecte (non mechanice) depromptae sunt ex scriptis Ciceronis - Plauti - Terentii - Sallustii - Livii - Senecae - Augustini aliorumque, permultae etiam ex versibus Publilii Syri et ex Horatii carminibus.

Tanguntur autem his verbis sententiisve consulto collectis condiciones communiter humanae, quae tunc temporis fuerunt alicuius momenti, verum etiam vitae nostrae modernae mirum in modum conveniunt. Est igitur hic index locutionum praestantissimus tamquam aurifodina locupletissima, cuius sententiis vitae vere humanae indigentiae multiplicesque occasiones cottidie praebitae respiciuntur. Itaque utilitas mira quanta tam intra institutionem scholarem quam extra, tam in gymnasiis quam in studiorum universitatibus, confovetur et ditatur; locupletatio sermonis quasi immensa monstratur et universalitas Latinitatis inexspectata ubertasque linguae Latinae stupendum in modum exhibetur.

Itaque qui quaeve ex hc thesauro inexhausto hauserit, semper nova et utilia inveniet, scientiam suam inopinato consummabit, denique divitias experietur cum delectabiles recreabilesve tum magnificas vivificasve.

(Isbn 3-923587-23-6; pretium marcarum Germanicarum (DM) 35.-)

Societas Latina
Universität des Saarlandes - FR 6.3
D-66041 Saarbrücken