Hermanni Hesse
Narrationes
in Latinum vertit
Sigrides C. Albert

Hermannus Hesse, Germanus scriptor notissimus, decursu vitae praeter alia plurimas narrationes composuerat. Continentur autem hoc libro duodecim narrationes ex hac magna copia depromptae. Exquisivimus vero narrationes, quae inter totum spatium scribendi exortae sunt et quibus de variis thematis agitur. Inveniuntur narrationes et seriae tristesque et hilares et ironicae et criticae.
In tales narrationes incumbere easdemque legere sub variis aspectibus maximum gaudium praebet.
Huic libro, qui in summa ex nonaginta quattuor paginis constat, adnotationes loquelares subiunctae sunt.

Liber autem, qui undecim euronis constat, mandetur mittendus a domo editoria, cuius inscriptio cursualis est haec:

Societas Latina
Universität - FR 5.2
D - 66041 Saarbrücken