De Saturnalibus

Salvete auditrices auditoresque singuli universi,
septimanis praeteritis plurimi homines Saturnalia, quae dicuntur, celebra­verunt, quod tempus festivum quarta feria cinerum finiri solet. Hoc ergo anno die vicesimo quinto mensis Februarii erat finis Saturnalium. Tempus vero Saturnalici­um multis hominibus variis ex causis est optatissimum. Tamen etiam sunt, qui talia omnino non ament vel qui exhibitiones pompas­que et participantium mo­dum se gerendi mirabi­liter aspi­ciant.
«Saturnalia» vel etiam «carnevarium», ut in lexicis mediaevalibus legitur, traditionem longam habent. Iam apud Romanos exstiterat festum quoddam, quod mense Decembri celebrabatur et quod in honorem dei Saturni agebatur. Opulentae et opiparae epulae instituebantur et interdum domini atque servi ad tempus partes, quas in societate humana egerunt, mutaverunt. Etiam tempore mediaevali festa scurrarum celebrabantur, quibus saturae exhibitae sunt et per iocum imprimis clerici inferiores statum socialem mutaverunt. Ex his consuetudinibus iam animadvertitur talibus festis ab initio praeter alia etiam liberationem internam ab condicionibus cottidianis, quae interdum vere difficiles erant, institu­tam esse. Hodiernis quoque temporibus tales conexus bene percipiuntur, cum homines vestimentis miris et hilaribus aliam perso­nam induant vel cum iocis perpetuis sive eximia consumptione alcoho­lica condicio­nem cotti­dianam effu­gere conen­tur vel cum pompis artifi­ciosis praesertim in condiciones politicas invehantur et hunc in modum semet ipsos ab deceptionibus liberent.
Tamen Saturnalia sive carnevarium revera etiam artum conexum religiosum ha­bent. Nam hominibus tali festo gaudia excessive celebrare licet, antequam tempore quadragesimale usque ad festum Paschatis de ieiunio cogitandum est. Sed ieiunium hoc in conexu non solum significat abstinentia carnis vel generaliter copia minuta ciborum, sed etiam ab aliis rebus praedilectis ab­stinere possumus. Magni vero momenti multis hominibus est purgatio interna et menta­lis, id est reductio ad res fundamentales vitae.
Quarta feria cinerum tempus quadragesimale incohatur, quo homines sibi in mentem revocent oportet se non solum sibi gaudiisque suis externis vivere, sed necessarium etiam esse, ut vitam internam respiciamus et - id quod hoc in conexu magni momenti est - etiam de aliis hominibus eorumque indigen­tiis cogitemus. Tempore autem moderno - saltem in Germania - consuetudo exorta est, ut quarta feria cinerum factiones politicae conventus exhiberent, quibus singuli politici magna voce et multis verbis vehementibus criticisque in adversarios politicos inveherentur et omnia menda, quae in aliis viderent, enumerarent. Cum talia audiamus, saepe cogitandum est, num illi politici sensum verbi, quod est ieiunium, recte intellexerint. Nonne melius esset, si iidem ieiune de semet ipsis et de propriis actionibus cogitarent? Nonne etiam interdum melius esset, si in verbis magnis et vanis exhibendis interdum ieiunium exercerent?
Omnibus autem auditricibus auditoribusque, et asseclis Saturnalium et reli­quis, exopto, ut Saturnalibus finitis spatium temporis sibi frugiferum ha­beant.

Optime valete.