Quid novi in orbe terrarum?

Salvete auditrices auditoresque singuli universi,
in initio alicuius novi anni multi homines non solum de propositis suis decur­su anni sequentis ad effectum adducendis cogitant, sed magis generaliter et in memoriam revocare solent illa facta et eventa, quae anno anteriore accide­rint, et deliberant, quae anno futuro ipsis exspectanda sint. Initium novi anni est ergo causa subsistendi, ut ita dicam, et occasio, qua condiciones et pro­priae et universae ante oculos ponantur.
Tales vero deliberationes varios aspectus habent. Primo cum annum praeteri­tum aspiciamus, animadvertimus annum modo transactum quadamtenus mediocriter transiisse, id est et bona et mala accidisse, nos et gaudia habuis­se et tristitias perpessos esse. Et hoc spectat et ad vitam privatam et ad vitam publicam, sive nationalem sive internationalem. Anni autem superiores sub hoc aspectu similes erant. Estne ergo nihil novi sub sole? Interdum tales sensus nos invadunt, imprimis cum in vita privata nihil extraordinarium accidat vel cum in rebus politicis iterum iterumque eadem themata tractentur neque quicquam promoveri videatur vel cum rixae inter populos quosdam vel intra populos non finiantur sive iterum iterumque exoriantur.
Itaque non est mirum multos homines putare revera nihil novi sub sole accide­re et omnia tantummodo iterari. Et quo diutius vixerint, eo minus aliquid percipiunt, de quo mirantur. Estne ergo tempus nostrum, vita nostra nihil nisi circulus quadamtenus vitiosus, vel estne sicut discus, qui semper eodem modo circumagitur et semper easdem melodias exhibet?
Cum diligenter spectemus, res certe ita non se habent. Nam inter res consue­tas, quae quoque plerumque simili modo eveniunt (quod revera per se non est detestabile), etiam res extraordinariae iterum iterumque accidunt, sive bona sive mala, sive in rebus privatis sive in condicionibus publicis. Vita autem talis esse solet, qua semper aliquid mutatur, etiamsi hoc non statim et immediate animadvertimus. Altera ex parte interrogandum est, quomodo, cum revera aliquid grave, quod est maioris momenti, accidat, talem condi­cionem accipiamus et de ipsa agamus. Haec deliberatio spectat et ad eventa bona et ad eventa mala. Nam cum exempli gratia in eventis bonis mensuram non habeamus et semper plura postulemus, eisdem revera frui non possumus et condicio in malum converti potest. Altera ex parte cum in eventis malis pessimisque non sunt homines nobiscum coniuncti, qui nos «cadentes», ut ita dicam, suscipiunt et nobis auxilio sunt, effectus eo peiores exoriuntur. E contra tali condicione, qua arta coniunctio cum amicis et cum societate huma­na apparet, omnia faciliora fiunt et interdum ex aliqua re mala aliquid boni exoritur. Itaque etiam nos, qui bene nos habemus, semper oculis apertis spectemus oportet, quomodo amici propinqui se habeant et quomodo eis auxilio esse possimus.
Hae deliberationes aliquatenus meditativae in initio anni fortasse non sunt prorsus inutiles. Itaque vobis omnibus, singulis universis, optimum felicem­que annum exopto, quo multas experientias bonas et prosperas percipiatis.
Optime valete.