De strepitu

Salvete auditrices auditoresque singuli universi,
nunc cum vigeat tempus adventuale, animi hominum magis ad internam tranquillitatem sint directi oportet. Desiderium multorum hominum etiam ad hoc spectat, ut saltem talibus temporibus specialibus et festivis quietem et internam et externam percipiant. Itaque tali in conexu etiam quasdam delibe­rationes de strepitu proferre aliquatenus opportu­num esse videtur.
Quid autem sit strepitus? Generaliter dici potest strepitum esse sonos ex­aggeratos, nimios et nimis alta voce prolatos. Strepitus ergo sunt soni iniu­cundi. Tamen - et hoc est magni momenti - imprimis ab perceptione quadam­tenus sub­iectiva depen­det, quales soni tamquam strepitus percipiantur. Nam unusquis­que hac in re alios sensus habere potest. Animadvertimus enim tales sonos, quos quidam amant, ab aliis non solum sperni, sed insuper tamquam strepi­tum diiudicari. Unusquis­que autem talibus sonis, quos strepitum esse putat, perturbatur. Interdum perturbatio tam magna fit, ut aggressiones exoriantur.
Praeterea exstant variae condiciones, quibus strepitus esse molestus, quin etiam molestissimus existimatur. Cohaeret talis perceptio cum quibusdam actionibus. Nam cum dormire desideremus, soni nobis iniucundi et exaggera­ti sunt molestissimi. Similiter talibus sonis perturbamur, cum animo intentis­simo nobis laborandum est. Quid sit strepitus, etiam cohaeret cum aestima­tione sociali et culturali. Exempli gratia in regionibus nostris homines sonis campana­rum saepe minus perturbantur quam motro excitato autocineti, quod ante domum positum est. Tamen interdum mirum est, qualibus sonis quidam homines perturbantur. Sunt enim homines, qui ruri habitare desiderant et lamentantur, quod bene mane gallos cantantes vel interdum vaccas mugien­tes audiunt. Quid tamquam strepitus percipiatur, etiam cohaeret cum dispositio­ne propria. Nam quibusdam morbis sensibilitas erga sonos maiora­tur.

Sed ipso strepitu - imprimis cum idem indesinenter, multis in condicionibus et nimis magna voce exhibeatur - etiam morbi varii exoriri possunt. Omnes scimus homines, qui nimis saepe strepitui expositi sunt, decursu temporis ex auditu laborare et paulatim plus minusve surdastri fieri. Sed generaliter nimio strepitu facultates corporales et mentales graviter minui possunt. Ea de causa periti, id est et medici et psychologi, monent, ne pueri puellaeque et iuvenes nimis saepe effectus strepitus percipiant, exempli gratia ne musicam nimis alta voce exhibitam saepissime auscultent. Insuper strepitu iuvenes impediuntur, quominus res discendas bene memoriter tenere valeant.
Ea de causa quies quaedam, id est circumiecta aliquatenus tranquilla et absen­tia sonorum molestorum, hominibus est omnino necessaria, ut eorum valetu­do servetur. Temporibus autem nostris, quibus quasi semper et ubique variis sonis artificialibus et magnis circumdati sumus, interdum operam demus oportet, ut consulto condiciones paremus, quibus quies quaedam et tranquillitas viget. Nam solum hunc in modum tranquillitatem internam omnino necessariam servare vel iterum invenire possumus.
Vobis omnibus exopto, ut hac occasione temporis adventualis talem quietem strepitu carentem inveniatis.
Optime valete.