Caelestis Eichenseer
De itinere Graeco
Saraviponti 1997

Graecitatis Latinitatisque communitas quaedam et unitas iam antiquitus velut in incunabulis Europae constituendae communiter habebantur. Certe quidem differentiae quoque differitatesque inter Graecos Romanosque et Romanienses quadamtenus praevalebant. Tamen illa communio quasi primigenia cultus civilis humanique Europaei singulariter fructifera mirabiliterque fértilis in cunctos Europae populos posteriores etiamnunc sit omnibus admirationi. His ergo fundamentis convenienter suppositis non est ábsonum neque absurdum de Graecia antiqua et recentiore scribere satis Latine; immo quo plus diebus nostris perhumana hereditas Europaea quasi neglegitur et supprimitur, cum recentissimae artes technicae machinalesque praeponderent ceterisque rebus praeemineant, solidus conexus antiquus necessario renovandus est et demonstrandus.

Hoc fit hoc libro, quo de Graecia antiqua eadémque classica Latine refertur. Sed etiam praeclassica et praehistorica non paucis locis tanguntur, verum etiam postclassica et Hellenística et posteriora et recentiora neque negleguntur neque praetermittuntur. Haec quidem cuncta culto fiunt sermone Latino. Quo opere Graecis fiat etiam recompensatio quaedam non iniucunda pro iniuriis quibusdam ab occidentalibus per occasiones insipienter allatis. Denique singula referuntur et narrantur secundum itineris cursum periegetici anno 1984o per partes quasdam Graeciae feliciter facti, subiunctis paene innumerabilibus locis testibus.

Hic liber sescentarum triginta septem paginarum constat duodequinquaginta marcis Germanicis (DM 48.-).

Societas Latina
Universität des Saarlandes - FR 6.3
D-66041 Saarbrücken