Sigrides Albert
Cottidianum Vocabularium Scholare
Theodisco-Latinum, Latino-Theodiscum,
Francogallico-Latinum, Latino-Francogallicum
Saraviponti 1992

Quaerebatur et desiderabatur iam per multos annos iterum iterumque aliquod enchiridion parvum, quo verba locutionesve continerentur hodiernae institutioni Latinae accommodatae. Permulti enim senserunt et sentiunt necessario aliquid vitae quiddamve vivacitatis in ipsam institutionem Latinam inferendum esse, ipsum usum linguae Latinae quadamtenus revocandum perutiliterque recuperandum esse. Talibus incitamentis talive navitate accessus ad linguam Latinam fit et humanior et delectabilior et unversalior.

Itaque hoc vocabulario multa verba perutilia atque etiam locutiones exhibentur, quae imprimis ad condiciones scholares spectant, quibus extrascholaria quoque respiciuntur. Est enim hoc instrumentum in usum magistrorum, discipulorum, studentium compositum, qui linguam Latinam in institutionibus (et extra easdem) aliquatenus adhibere volunt diligenterque sciscitantur, quomodo condiciones ipsorum propriae atque res hodiernae verbis Latinis satis convenienter exprimantur. Talia verba in hoc vocabulario inveniuntur cum antiqua tum recentiora, etiam nonnulla, quae aliis in lexicis nondum exhibentur. Insuper vocalibus longis signatis pronuntiatus conveniens indicatur.

Cónditum est autem hoc vocabularium eo consilio, ut linguae Latinae usus cottidianus in scholis paulo facilior redderetur et hunc in modum etiam in institutionibus iucunditas, quae Latinitate praebetur, et in magistris et in discipulis augeretur.

Vocabularium centum quattuor paginarum constat viginti marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken