Sigrides Albert
Cottidie Latine loquamur
Saraviponti 1986

Latine legere multum est, Latine intellegere bonum est, Latine scire laudabile est et utile, Latine cantare periucundum est, sed Latine loqui singulare est. Nam Latine qui scit loqui, is praeter intellectionem rationalem, quae certe est magni momenti, ipsam condicionem sermonis Latini, ipsam linguae Latinae naturam multo melius, multo plus multoque vividius percipit et experitur insuper facultatem possibilitatemque feliciter animadvertit consilia propria cum aliis (etiam extraneis) delectabiliter communicandi. Is vero, qui Latine loqui nescit, quadem ex parte Latine non novit.

Hic vero liber aliquarum centum paginarum multis et periucundis lineamentis rei tractandae peridoneis exornatus quasi dux est ad Latine loquendum.

Quae sermocinatio viginti quinque capitulis vere oblectabilibus proponitur et exercetur, quibus textibus perscienter compositis condiciones multiplices vitae cottidianae tractantur. Agitur enim de salutatione et valedictione, de rebus domesticis, de culina, de cáfea in caféo sumenda, de vehiculorum frequentia, de operibus cottidianis, de grapheo, de emissionibus radiophonicis et televisificis, de tinnitu telephonico, de stationis ferriviaraiae traminibus, de aëróplanis, de horologiis convenienter temperandis, de tonstrina, de pedifollio, de multis rebus aliis.

Certe quidem iam exstant indices quidam verborum locutionumve sermonis cottidiani, etiam hodierni. Sed hoc libro tandem textus continui continentur et exhibentur, subiunguntur indices Latino-Theodiscus et Theodisco-Latinus. Sententiarum autem contextus paene innumerabilibus locis testibus antiquis, qui perutiliter indicantur, scientifice nititur. Verborum primum propositorum vocales aut longae aut breves signantur, insuper accentus visibiliter ponitur. Denique sunt, qui dixerunt se totum librum uno tenore plus semel perlegisse. Utinam tibi sit simile delectamentum et illectamentum et invitamentum et exercitamentum et incitamentum et iuvamentum.

Constat hic liber centum quinque paganarum novem marcis Germanicis et octoginta penningis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken