In serie, cui titulus est

"LIBRI AVDIBILES"

duos novos discos compactos exhibemus, qui sunt

EMISSIONES 1

et

EMISSIONES 2.

His autem in discis compactis audibiliter praebemus illos texts, quos inde ab anno praeterito semel in mense interretialiter divulgare solemus. Agitur enim de brevibus deliberationibus, quae de variis thematis vitae cottidianae fiunt. Continentur unoquoque disco septem emissiones. Un cum discis praebentur libelli textuales, quibus texts emissi modo scripto legi possunt et quibus breve vocabularium subiunctum est.

Tales vero discos compactos pro omnibus composuimus, qui quaeve emissiones interretialiter recipere non possunt vel qui texts audibiles bene collectos habere desiderant.

ISBN 3-923587-33-3 et 3-923587-32-5 ("Emissiones 1");
ISBN 3-923587-35-X et 3-92587-34-1 ("Emissiones 2").

Ununsquisque discus (56 et 48 minutarum) un cum libello suo textuali constat novem semis eurónis (EUR 9,50).

Petantur disci et libelli textuales a sede, quae est haec:

Societas Latina
Universität des Saarlandes - FR 5.2
D-66041 Saarbrücken