Domus editoria SOCIETATIS LATINAE novam
seriem incohat et exhibet, cui titulus est

«LIBRI AVDIBILES».

Sunt ergo disci compacti, quibus textus Latini viva voce prolati continentur. Illi autem textus sunt sive originaliter Latini (tamen non antiqui) sive ex litteratura recentiore in linguam Latinam versi. Nam plures possibiltates praebendas putamus, quibus Latinitas audibiliter percipiatur.

Incohamus autem seriem disco compacto, cui titulus est

«Apologi Grimmiani 1».

Proferuntur vero apologi hi: «De hominibus prudentibus», «De avo vetere atque de nepote», «Quomodo sol clarus rem in lucem proferat», «De sex famulis», «De luna», «De lupo atque de homine», «De paupere famulo molinario». - Textus autem legibiles illorum apologorum (aliorumque) inveniuntur in libro, qui est «SIGRIDES ALBERT: APOLOGI GRIMMIANI. SARAVIPONTI 1988».

Locutrix textuum est D.rix Sigrides Albert.

Tempus exhibitionis sunt circiter 66 minutae.

ISBN 3-923587-30-9.

Constat autem discus compactus decem euronis

Petatur a sede, quae est haec:

Societas Latina
Universität des Saarlandes - FR 5.2
D-66041 Saarbrücken