Attendite !!
Gaudenter annuntiamus
librum novum
exhiberi !!

 

Iohannes Paulus Bauer
Lexicon
terminorum iuridicorum et politico­rum
nostrae aetatis
Saraviponti 2008.

Hoc lexicon utilissimum, quod tamquam discus compactus in domo editoria «Societatis Latinae» praebetur, recentissime editum est in foma libri.
Hoc vocabulario continentur verba locutionesque Theodiscae et Latinae, quibus agitur de rebus politicis atque iuridicis modernis. Ordinata sunt lemmata alphabetice secundum significationem Theodiscam, cui verba Latina atque indicia fontium sequuntur.
Auctor omnia verba, quae exhibet, deprompsit ex Vaticanis scriptis officialibus, in quod opus exanclandum multos annos incubuit. Haec autem collectio est prima huius generis. Hoc vocabularium, quo verba colliguntur (non diiudicantur), ad varios scopos et indigentias est utilissi­mum.
Hic liber (pp. 596; Isbn 3-935009-29-4) constat undequadraginta­ euronis et octogin­ta centesimis.
Petatur imprimis ab sede, quae est haec:

Verlag Alma Mater
Diedenhofer Str. 32
D-66117 Saarbrücken
num. tel. 0681/581635; num lelcop. 0681/581637
inscr. electr. frpp@verlag-alma-mater.de
pag. dom.: www.verlag-alma-mater.de

Sed rogari etiam potest ab sede, quae est haec:

Societas Latina
Universität des Saarlandes - Fr 5.2
D-66041 Saarbrücken