Sigrides Albert
Apologi Grimmiani
Saraviponti 1988

Apólogi sive narrationes fabulares non solum ad puerulos puellulasue vel adulescentulos et adulescentulas spectant, verum etiam ad homines adultos, cum talibus in narrationibus condiciones vere humanae tractentur, sors humana mirum in modum tangatur, virtutes vitaue hominum similtudinibus stupendis describantur dilaudentur diiudicentur.

Tales igitur apologos Grimmianos numero duodequadraginta, quibus tam indoles humana sive bona sive maligna sive dubia quam quaedam sortes hominum incredibiles, tamen typicae, adumbrantur et illustrantur, D.rix Sigrides Albert suscepit in Latinum ex Theodisco diligenter convertendos, quoniam eisdem de experientiis agitur humanis, quales sunt animis omnium fere populorum quodammodo inditae et insitae.

Est autem sermo (i.e. genus dicendi) versionis dilucidus atque simplex, tamen non inelegans neque inornatus multisque ex partibus vere attractivus.

Hoc igitur libro tandem tale opus confectum est et perfectum atque propositum, quo scientia linguae Latinae lectione intellectu facili argumentisque delectabili mirabiliter augeatur et quadamtenus consummetur.

Denique singulis apologis imaginum aspectabilium lineamenta periucunda inserta sunt et addita, quarum aspectu argumenta tractata commode visibiliterque dilucidantur.

Toti autem operi subiunctae sunt in ultimis paginis adnotationes, quibus quaedam notiones inusitatiores vel nomina vel verba minus nota explicantur, pariterque ibídem abbreviationum sigla singillatim enodantur.

Hic liber paginarum centum undetriginta constat duodecim marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken