Vox Latina

Quid sit?

Vox Latina est praestantissimum periodicum temporis praesentis ex integro Latine scriptum, quod ad omnes spectat, qui linguam Latinam diligunt, docent, didicerunt, discunt.

Vox Latina anno 1965o condita est et inde ab anno 1975o in studiorum universitate Saravica editur. Interea per Vocem Latinam circiter viginti milia paginarum Latinarum divulgata sunt.

Hoc autem periodicum quater singulis in annis editur atque unusquisque fasciculus ex 160 paginis constat. Itaque lectoribus lectricibusque 640 paginae Latinae quotannis praebentur. Constat autem subnotatio annua 30 euronis (ad quod pretium expensae cursuales et auctarium vectigale accedunt).

Vox Latina a Doctore Caeleste Eichenseer et Doctrice Sigride Albert Saraviponti editur, quibuscum complures philologi extranei consilia communicant. Symbolae autem divulgandae ex omnibus partibus orbis terrarum mittuntur. Subnotatores vero quoque non solum in Germania, sed etiam in tota Europa, in America septentrionali et meridionali, in Asia, in Africa inveniuntur.

Vox Latina spectat ad communicationem internationalem, ad quam commode exhibendam et adhibendam Latinitas est sermo utilisssimus.


Quid praebeatur?

Fasciculi Vocis Latinae sunt vere multiplices.

Cum de rebus generalibus loquimur, fasciculis Vocis Latinae exhibetur Latinitas bona, praebentur delectamenta legendi, praebetur possibilitas, qua nova comperiantur, insuper lectione Vocis Latinae facultates melius celeriusque Latine legendi atque hunc in modum facultates loquelares augeri solent.

Specialiter autem in singulis fasciculis Vocis Latinae varia themata inveniuntur. Tractantur exempli gratia res hodiernae atque sociales, res historicae cultusque civilis. Exhibentur symbolae de variis rebus scientificis, etiam de scientiis naturalibus. Inveniuntur incitamenta didascalica, tractantur quaestiones lexicographicae. Praebentur narrationes attractivae, versiones Latinae atque relationes (ex. gr. de itineribus, de conventibus, de generalibus quaestionibus humanis etc.). Exhibentur carmina atque poemata. Leguntur librorum existimationes, praebentur variae informationes. Et multa alia.

Itaque ex variis aspectibus est operae vere pretium fasciculos Vocis Latinae subnotare et legere.