Sigrides Albert

Nonnullae versiones fabularum Helmodi Arntzen

[Depromptae sunt fabulae ex libro, qui est: Helmut Arntzen: Kurzer Prozeß. Aphorismen und Fabeln. München 1966.]

I. "Maneas ad cenam," vulpes ad anserem aiebat, qui eius speluncam praeteriit. - "Gratias, libenter. Quidnam praebebitur?" - "Scilicet assum anserinum," vulpes submissa voce dixit atque eius cervicem fregit.

II. "Hoc non est bene factum a te," passer quidam, qui hoc viderat, eum insectatus est, "quod anseres miserrimos iterum iterumque tam rustice dolo capis." - "E contrario," inquit vulpes, "non est bene factum ab anseribus, quod iterum iterumque semet ipsos tam rustice capi sinunt."

III. "Videsne," passeres hirundini solitariae aliquo die frigido mensis Iunii obiecerunt, "tu sola aestatem nondum facis." - "Certe non," hirundo aiebat, "sed cur quidem centum sunt argumentum?"

IV. Cuniculus quidam lepori cuidam occurrit. "Miserum est," lepus adnotavit, "sinere ab hominibus in aliquo stabulo captus teneri." - "Cum uterque assa fiamus," cuniculus aiebat, "sola differentia est, quod ego exspecto et tu curris."

V. Leo aliquando bene mane ex antro suo exiit et rugiebat. "Non tam magna voce," simius quidam clamavit. "Melius esset, si prius surgeres," asinus, qui in propinquo erat, subiunxit, "neque ita foeteres." - "Quid," leo rugiebat, "non iam sum rex bestiarum?" - "Certe," simius aiebat, "sed monarcha constitutionalis democratiae parlamentaris."

VI. Lupus quidam in ovile irrupit ovesque occídit. "Desine," ovis quaedam clamavit, "cur hoc facis?" - "Quaeso," inquit lupus, "possumne aliter facere, cum sim lupus?" - "Certe," ovis celeriter clamavit, "hoc ipsum est signum libertatis." - "Lupus deliberavit. "Bene," aiebat, "hac re desistam. Sed tu quoque sis libera." - Gaudenter ovis assensa est: "Quomodo hoc tibi demonstrare possum?" - "Facile," lupus inquit, "roga me tua sponte, ut te devorem."

VII. "Cur vos non defendistis," aquila quaedam ad oves clamavit, cum lupum unam post alteram rapere videret. - "Oves, quae se contra lupos defendunt, contra naturam sunt," una reclamavit seque devorari sivit.

VIII. "Quod pertinet ad cantandum atque laborandum, iam matri tuae bona consilia dedi," formica mense Octobri ad cicadam aiebat. - "Scio," eadem stridebat, "sed consilia formicis apta."

IX. Asinus cum pelle leonis eam alii asino vendidit pretio satis magno. "Qualis asinus," intra se aiebat. "Quis hodiernis temporibus adhuc pellem leoninam gerit?" - Et illa pecunia sibi grammophonum emit. "Nunc glaciem inire potero ad saltandum."

X. "Cur contra cattas estis?" mus quidam omnes alios interrogavit. - "Quaestio stulta. Quia nos devorant." - "Hoc est stolidum," inquit mus. "Conemini eas intellegere."

XI. Vineam, cuius uvas olim nimis acerbas esse declaravit, vulpes, vetus facta, iterum praetriit. Nunc acini paene usque ad eius os pependerunt. - "Qualis modus humilis est iudicium meum depravari velle," vulpes aiebat et transiit.

XII. Asinus cum pelle leonina ad serpentes venit. - "Fortis sum. Quomodo prudens fiam?" interrogavit. - "Pellem exue," serpentes suaserunt. - "Sed tunc iterum ero idem asinus vetus." - "Omnis prudentia," serpentes aiebant, "a cognitione sui ipsius incohatur."

XIII. Lupus ad rivum venit. Tunc agnus aufugit. "Maneas, me non perturbas," lupus clamavit. - "Gratias," agnus reclamavit, "Aesopum legi."

XIV. Ad ranas Aristophanis rana arborea quaedam venit. "Ego quoque in res litterarias incumbere volo," aiebat. - "Ad hanc rem necessarium est," ranae Aristophanis subiunxerunt, " ut aliquid dicendum scias." Et coaxaverunt.

XV. "Alicui timorem inicere non licet," lepus ad leonem rugientem aiebat. Deinde devorabatur.

XVI. "Plus itinerari debes," anser ululae consilium dedit. "Exempli gratia ad magnas urbes: Romam, Londinium, Lutetiam Parisiorum, Athenas." - "Athenae," ulula aiebat et nictabat, "Athenae, de hac re aliquando, ante multum tempus, aliquid somniavi."

XVII. Illo tempore, quo vulpes atque oves inter se convenerunt, monóceros ab via ad eos aberravit. "Abeas," clamabatur, "tu huc non pertines; tu enim es bestia ex fabula deprompta." - "Et vos?" monóceros interrogavit. - "Nos," inquit ovis quaedam, "sumus realistae."

XVIII. Sciurus in silva tigridi occurrit. "Quid in silva mea facis?" tigris aiebat. - "Quid?" sciurus interrogavit, "semper hic fui." - "non iam excusationes quaerunt; tam impudenter mentiuntur quasi non adsim," tigris aiebat. Fastidiose idem sciurum devoravit.

XIX. Asinus quidam speluncam leonis praeteriit. Leo autem eum vidit, exiit et rugiebat. "Adnotatio prudens," asinus balbutiebat. - "Nugae," inquit leo, "tantummodo te devorare volo."

XX. Gallinae clangebant. "Ova?" praeteriens anas quaedam interrogavit. - "De forma disputamus," illae responderunt.

XXI. Leo bestiolas minores convocavit. "Non iam de iure fortioris loquar," aiebat. "Plausum datae," bestiae clamaverunt. - "Sed solum, quantum de me agitur," inquit, "de fortiore iure."

XXII. Oves prae taedio oscitaverunt. "Ubi lupus mansit," pastorem interrogaverunt. - "In fabula," idem aiebat.

XXIII. Grumus formicarum erat confectus, omnino bene exstructus, perfectus. "Et nunc?" una formica alteram interrogavit. - "Quid hoc significat?" alia aiebat et currere perrexit.

[Vox Latina 95, 1989, pp. 56-59.]