Caelestis Eichenseer

Qvid sit sentiendvm de vocabvlo

gvbernatoris avtocineti?

In Latino periódico Vaticano, cui titulus est Latinitas, legitur: Cave ductorem! Haec monitionis verba Latina iussu iudicum ei autocinéto adglutinanda fuerunt, quod Iohannes (John) Givens regebat. Iste enim suo autocineto sedecim alia demolitus erat. Abbas autem idemque Professor Cárolus Egger, primarius Latinísta Vaticanus, hoc signo cuiusdam Latinitatis usualis singulariter gavisus adnotationes textui suo subiunxit has:

Ductor, ut est pernotum, plerumque ad rem pertinet militarem. Extra eam ductor appellatur is qui animal "ducit", ut e veterum scriptis colligitur; ex. gr. ductor leonis, asini, cornígeri gregis; interdum etiam ad res inanimas refertur.

In thesauro verborum Latinorum haec vox ad eum significandum, qui currum regit, non, quod sciam, usurpatur. Est tamen in lingua Latina "ductor itineris" ac saepius in re navali hoc vocabulum adhibetur: "ductor navis" (apud glossatores); "qui regebant navis (= naves) et ductores earum fuerant" (apud Claudium Donatum, comment. in Vergilii Aeneidos lib.).

Verbum ergo ductoris licet, ut videtur, ad gubernatorem autocineti significandum transferri (sic in Lexico Auxiliari Helferiano proponitur). Nos Operis Fundati sodales praeferimus nomen, a Graecis huius temporis mutuo acceptum: autocinetistes, quandoquidem verbum autocineti iam est pervulgatum.1

Liceat autem nobis addere et subiungere hos locos testes:

Cfr ThlL V 1 2167,63-2170,25: ductor, -oris m. I de hominibus: A i.q. qui ducunt homines: 1 monstrans viam:

Liv. 1,28,6 Mettius ... est ductor itineris huius.
Amm. 17,10,2 ductores viarum praeeuntes.
Hier. reg. Pachom. 63 ductores fratrum in itinere.
Evgipp. Sev. 29,2 ductor comitum.

2168,50-58: in re navali: Gloss. ductor navis tri_rarcoV, nauclerus.
Verg. Aen. 5,133 ipsi in puppibus ... ductores longe effulgent (Serv. domini navium, non gubernatores. Clavd. Don. in hunc locum p. 441,2 qui regebant navis et ductores earum fuerant.).
Verg. Aen. 6,334 Lyciae ductorem classis.
Sil. 14,408 Corbulo ductor Cumanae ratis.
Cfr ThlL VI 2 2346,49 sqq. (gubernator, -oris m.) p. 2346,49 sq.: I proprie: is qui cursum alicuius rei dírigit: A téchnice de rectore navis: 1 in universum de condicione ac munere gubernatorum:

Titin. com. 127 sapientia rector navem torquet, non violentia.
Cic. Cato 17 si qui rectorem in navigando nihil agere dicant, quom ... clavum tenens quietus sedeat in puppi. ...
Sen. epist. 85,33 rector ... promisit ... navis regendae scientiam.
Apvl. mund. 35 p. 171,1 quod erat in trirémi gubernator, in curru rector, ... hoc in mundo deus.
Char. [saec. IV p.Chr.n.] gramm. (ed. Cárolus Barwick: Lipsiae a. 1964) p. 359,8 quem ad modum in navi auríga dici potest, ita in curru gubernator.
Diom. [a. 370/380 ?] gramm. I 457,28 quem ad modum in navi auríga dici potest, ita in curru [communiter] gubernator.
Iam prius autem inveneramus locos antiquitatis Latinae hos:
Sen. Phaedr. 1074 sq. citos currus gubernat. Ag. 913 concitos currus agit. Phaedr. 311 tradidit currus aliter regendos.
Ov. met. 12,78 currum direxit in hostes. Pont. 3,1,67 ducere currum.
Hier. epist. 98,17, 1 (Csel 55, p. 201,10) currum (v.l. cursum) ... dírigens.
Cic. Tusc. 1,113 currus ... ductus.
Verg. georg. 3,533 ductos ... currus. Aen. 12,624 currumque ... regebat.
Cvrt. 8,14,7 currus ... regebantur. 9,8,1 currus ... ducebant.
Manil. 4,218 currum ... ducit.
Sil. 15,81 currum duxére.
Lvcan. 1,316 ille reget currus.
Lampr. Comm. 2,9 aurígae habitu currus rexit.
Clavd. 22,371 regit currusque.
Paneg. 7,12,3 et currum devio rectore turbatum recíperet rursumque dirígeret. 2

Leguntur autem de nominibus gubernatoris vel rectoris haec:

Apvl. [saec. II p.Chr.n.] mund. 35 p. 171,1 quod est in trirémi gubernator, in curru rector, ... hoc est in mundo deus.
Char. [saec. IV p.Chr.n.] gramm. (ed. C. Barwick, p. mem.) p. 359,8 quem ad modum in navi auríga dici potest, ita est in curru gubernator.
Similiter Diom. [a. 370/380 ?] gramm. I (ed. Keil) p. 457,28 quem ad modum in navi auríga dici potest, ita in curru [communiter] gubernator.
Ov. ars 2,433 in curru ... rector. Cvrt. 8,14,9 ut dissipatos tota acie currus vagari sine rectoribus vidit. Tac. Agr. 36,3 saepe vagi currus, extérriti sine rectoribus equi. Paneg. 7,12,3 currum devio rectore turbatum.
Ea autem nomina, quae antíquitus curribus (similibusque vehículis quadrírotis) adhibebantur, convenienter etiam de "autocinétis" adhibentur. Itaque, quemadmodum supra compluribus locis allatis demonstravimus, satis Latine non solum dicitur autocinetum gubernare et autocinetum régere / dirígere, verum etiam autocinéti gubernator vel autocinéti rector. In Actis autem Apostolicae Sedis [Romae, 48 (1956), p. 203 sq.] bis legitur autoraedárius. Leguntur enim apud Ciceronem (Mil. 29) haec: Fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum adversi, raedarium occídunt. Cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi, qui erant cum Clodio, gladiis eductis partim recurrere ad raedam, ut a tergo Milonem adorirentur, partim ... cum ad raedam pugnari viderent. 3

Scribit quidem Dr Maurus Pisini, poeta Arretínus (Arezzo): privatos autocinetorum vectores,4 quasi sint vectores gubernatores sive rectores autocinetorum. Qui vocabuli significatus non ita conveniens videtur esse, cum exempli gratia navium vectores sint quasi convectores5 (non gubernatores vel rectores), quod idem etiam quoad vectores autocinetorum videtur valere.

Denique valde vehementerque dolemus, quod Latinum textum originalem, quo Pius XI Papa anno 1925o Sanctam Franciscam Romanam (1384-1440) patronam protectricemque vectorum autoraedarum et aeroplanórum declaravit6 caelestem, invenire non potuimus. Libentissime enim hoc in conexu nomenclationem Papalem lectricibus lectoribusque nostris attulissemus. At ex urbe Roma textus anni 1951i nobis allatus est hic: Fidelium Alma huius Urbis in Sanctam Franciscam Romanam religio, tot saeculorum non obstante lapsu, vivida permansit atque, ultimis praesertim quinque peractis lustris, Romanus Populus turmatim assidueque in Basilicam Sanctae Mariae Novae, ad aram in qua corpus eiusdem Sanctae pie asservatur, confluit, eius patrocinium ad vitanda potissimum pericula autovehiculis autoraedariisque pericula subinde ingruentia impetraturus. Notum quoque est quomodo, quotannis die 9 Martii mensis, in Festo videlicet Sanctae Franciscae Romanae, autovehicula, cum publico tum privato inservientia usui, in platea coram amphitheatro Flaviano vulgo Colosseo, a suis dominis sistantur, benedictionem Sanctae Franciscae, quam dicunt, sollemni impertítam ritu, accipiant. Cui quidem sollemnitati celebrandae civitates quoque plurimae non solum Italiae, verum etiam exterarum regionum plene adhaerent. Quapropter Rev.mus P. Ramirus Maria Capra, Procurator Generalis Ordinis Sancti Benedicti Montis Oliveti, cui cura eiusdem Basilicae supradictae est concredita, a Sanctissimo Domino Nostro Pio Divina Providentia Papa XIIo suppliciter expostulavit ut hanc sponte ab autoraedariis factam electionem Sanctae Franciscae Romanae in suam caelestem Patronam, suprema Sua auctoritate sancire benigne dignaretur. Sanctitas porro Sua, referente infrascripto Sacrae Rituum Congregationis Cardinali Pro-Praefecto Eiusdemque Sanctitatis Suae in Urbe Vicario Generali, in audientia diei 9 Novembris huius decurrentis anni eidem concessa, praefatis precibus ita pro gratia benigne annuit, ut Sanctam Franciscam Romanam Urbis dumtaxat autoraedariorum caelestem apud Deum Patronam constitueret et declararet. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Rituum Congregationis, die nona, mense Novembri, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto. C. Card. Micara, S. Rituum Congregationis Pro-Praefectus. - A. Carinci, Archiepiscopus Seleuciensis, Secretarius.7 - Sed Sancti Christóphori patroni valuimus invenire haec:

Pivs Papa XII - Ad perpetuam rei memoriam. - Quo maiora eademque magis inopinata sunt vitae perícula, eo impensius fidelium animi supernum éxpetunt auxilium, sufficientia nostra ex Deo cum sit, ut ait Paulus Apostolus. Nil mirum proinde si nostrae aetatis autoraedarii, etsi novissimis et artis ratione perfectis praediti vehiculis, divinae se committant tutelae per Sanctos quorum vita ad eandem artem quodammodo pertinere videatur. Quos inter Sanctus Christophorus annumerandus, qui, catechúmenus antea ac dein Christi Martyr, magnitudinis vir fere immanis, Dei hominumque permotus caritate, iter faciens ac peregrinos trans vehemens Lyciae flumen nulla mercede nec sine vitae discrimine consueverat transvehere, ac denique, prout antiquitus traditum est, ipsum Iesum Christum Infantem singulari Dei privilegio trans flumen intempesta nocte suis [h]umeris portavit. Ne tanti eventus excideret memoria Christophori nomen ei, Baptismate sancto rite abluto, inditum est atque, martyrio decoratus, hoc ipso nomine in Oriente ac dein in Europa per saecula magna veneratione ipse colebatur. In pervetusta quoque Sancti Clementis in Urbe [Roma] Basilica permagnum, tantae in eum pietatis testimonium, Sancti Christophori udo illitum opus áffabre confectum exstat. Hunc ipsum, iam inde a suo cóndito ordine, milites Itali[ci] autómatis addicti magna adierunt fiducia, atque conspicua pietatis in eum ediderunt specímina. Ipsi enim autoraedarii milites Bononiae commemorantes ad parvum oppidum Monte Maggiore vulgo nuncupatum, ubi Ecclesia paroecialis Divo Christophoro dicata exstat, imaginem eiusdem Sancti, udo íllitum saeculo XIV, veneraturi quotannis se conferebant. In longinquis insuper Africae regionibus, in Somália, Itali[ci] milites eiusdem ordinis venustam in honorem Sancti Christophori Ecclesiam, anno MCMXXXVI (= 1936), a fundamentis excitarunt. ... Nos autem, ut religio in Deum Eiusque Sanctos etiam milites ad meliora charísmata aemulanda magis magisque incitaret atque aerumnis itinerumque periculis eosdem arceret, huiusmodi precibus annuendum perlibenter censuimus. Quapropter, ex consulto Sacrae Rituum Congregationis, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, ex certa plenitudine, Sanctum Christophorum, Mártyrem, Italici Exercitus ordinis et ad rem machinálem et ad automatárias raedas pertinentis, vulgo Divisione Servizio Tecnico della Motorizzazione e Divisione Servizio Automobilistico appellati, Caelestem apud Deum Patronum confirmamus seu declaramus et constituimus, ... eqs.8

Haec pauca de nominibus Latinis autocinetistárum eorundemque patronis caelstibus.

[Vox Latina 122, 1995, pp. 540-544.]