Sigrides Albert

De technologia genorum

De technologia genorum1 his temporibus multum disputatur. De hoc autem themate disserentes homines plerumque in duas partes omnino diversas dividuntur, id est sunt ii, qui in hac re nihil nisi emolumenta vident atque iam novam utopiam positivam fingunt, atque alii, qui solum detrimenta vident atque scaenarium horribile pingunt. Sed - ut plerumque - veritas in medio invenitur. Homines autem scientifici technologia genorum periti in varias quaestiones inquirunt et promissa, quae ab ipsa proferri videntur, obiective in utramque partem disputant.2 Nonnulla hoc in conexu exhibere volumus.

Primum vero dicendum est differentiam fundamentalem exstare inter technologiam genorum atque selectionem generatoriam cultumque plantarum animaliumque. Nam selectione generatoria mutatio omnino lente fit et genus mutatum tamen idem manet. Tali autem mutatione lenta circumfusa rei mutatae assuefieri possunt. Sed hoc spatium temporis longum peragi technologia genorum non sinit. Usque nunc - quantum scimus - calamitas quaedam biologica propter hanc technologiam nondum est exorta, sed inter peritos constat organísmum technologia genorum mutatum, si quando periculosum se praebuerit, vix denuo neutralizari posse. Tamen non in omnibus disciplinis, quibus technologia genorum adhibetur vel adhiberi potest, tale periculum exorbitantiae omnino exstat. Nihilominus aliae quaestiones exoriuntur, ex. gr. num mutatio genorum sit quoad ethicam probabilis, num eius effectus ab societate humana desiderentur, num oeconomice sit utilis.

Sed spectemus singulas quaestiones. Primum ab asseclis technologiae genorum promittitur in futurum escas salubrius viliusque effici atque melius asservari posse. Hoc in conexu certe plerique de lycopersicis genis mutato cogitant, quod pomum vulgo etiam lycopersicum genicum appellatur. Sed hac in re dicendum est unumquodque quoque lycopersicum "normale", ut ita dicam, est - sicut omnia alia poma animaliaque et unusquisque homo - ex genis suis non solum constat, sed etiam efficitur. Etiam in lycopersico genis mutato nullum aliud genum novum inest, sed genum quoddam proprium effectu suo ita deprivabatur, ut lycopersicum tale non iam putrescat. Haec condicio multis hominibus non est desiderabilis, tamen tale lycopersicum non est venenosum. - Quadamtenus res aliter se habent, cum plantae animaliaque genis alíus generis mutantur. Exempli gratia cum in fraga imponuntur gena alicuius piscis, fraga maiorem resistentiam contra frigora praebent. Sed homines, quibus allérgia proteíni piscium est, magnas difficultates habebunt, cum tales fructus comedent. - Homines autem industriales exspectant proximis annis futuris ex escis, quae genis mutatae sunt, quotannis circiter tricenas centesimas plures venditum iri. Iam nunc ex plus quam quinquaginta plantis comestibilibus genera technológia genorum mutata exstant. Nonnulla - sicut tabácum atque lycopersica - in Europa quoque venumdantur. Insuper in tabernis iam inveniuntur res, quae etiam ex materiis technológia genorum mutatis confectae sunt (velut nonnulla genera olei, margaríni, embammatis). - Plantae autem officialiter imprimis mutantur, ut contra herbicida3 resistentes fiant et ne morbis, siccitate insectisque nocivis afficiantur. Tamen usque nunc poma atque legumina hac methodo mutata neque salubriora neque sapidiora facta sunt, tantummodo durabiliora (sicut lycopersicum).

Insuper, cum agatur ex. gr. de enzýmis,4 quae ad caseos conficiendos adhibentur, éadem, quae technologia genorum mutata sunt, celeriorem quidem effectum habent, sed adhuc sunt multo cariora quam enzýma naturalia (novum enzýmum technologia genorum mutatum hodiernis temporibus quinquaginta miliones marcarum constat). Itaque usque nunc hoc in conexu usus huius technologiae nondum est satis oeconomicus.

Denique plerique homines de hac re interrogati affirmant se escas technologia genorum mutatas neque emere neque comedere velle. Tamen difficultas hac in re exstat, cum obligatio, qua res quoad gena mutatae indicentur oportet, nondum ex. gr. ad aromata atque materias suppletorias extenta sit.

Alterum emolumentum technologiae genorum, quod hominibus promittitur, est plantas utiles hac technologia ita meliorari posse, ut fames in orbe terrarum vigens multo minui possit. Sed hoc in conexu ab investigatoribus iam nonnullae deliberationes scepticae prolatae sunt. Una ex arte in praesenti imprimis incumbitur in investigationem paucorum certorum generum plantarum, id est pomorum terrestrium, maízii atque rapae. Sed hae plantae praesertim in agricultura regionum industrialium sunt maioris momenti. De regionibus autem pauperibus mundi tertii, qui dicitur, aliae plantae in investigatione essent respiciendae. Sed officinae, quae ad technologiam genorum spectant, necessario etiam de quaestione oeconomica deliberant. Itaque illae plantae, quae fundamentum escarum mundi tertii sunt, non ita tractantur, cum illis regionibus ad semina generum, quae technologia genorum meliorata sunt, solvenda non satis pecuniae sit. - Altera ex parte investigatores scientifici quidam putant non esse opportunum nunc temporis in technologiam genorum paucorum generum plantarum incumbere et insimul selectionem generatoriam plantarum, quae iam exstant, eiusque possibilitates neglegere. Nam iam nunc multiplicitas variarum plantarum utilium celeriter decrescit. - Porro scopus primarius technologorum in praesenti videtur esse, ut in plantis utilibus resistentiam contra herbicida ita fiat, ut aliae plantae circumcirca crescentes maneant parvae vel evanescant. Hunc in modum - ut aiunt technólogi - fieri potest, ut herbicida solum localiter atque parce adhibeantur. Tamen alii suspicantur, si illae novae plantae utiles mutataeque magnis in areis colentur, e contrario usum talium herbicidorum, contra quas plantae utiles tunc erunt resistentes, auctum iri omnino in emolumentum illorum, qui tales materias herbicidales conficiunt. - Insuper investigatores scientifici dicunt nondum esse manifestum, num plantarum utilium resistentia contra herbicida sponte in herbas alias herbasque "malas", quae dicuntur, transferatur. - Ex omnibus his argumentis allatis iidem putant in proximum tempus futurum ex technologia genorum in fame mundana supprimenda non plura esse exspectanda quam methodis usitatis minore pretio.

Tertium emolumentum, quod ex technologia genorum exorturum promittitur, est pollicitatio, qua praedicitur eadem technologia biologicas materias rudes maiore qualitate effici posse. Difficultas autem hac in re adhuc est in eo, quod exstant paucissimae materiae rudes, quae ex organismis technologia genorum melioratis constant, cum usque nunc materiae "naturales" multo viliores sint. - Tamen videntur in hoc conexu nonnulla emolumenta generalia exstare. Nam ex. gr. proteases (id est enzýma, quibus proteínum imminuitur) in lomentis insunt, ut contra sordes proteíno effectas adhibeantur. Sed proteases technologia genorum effectae multo efficaciores sunt, qua de causa copia lomenti in utendo multo minui potest. Est effectus vere opportunus in circumiectis servandis. - Insuper exstant deliberationes de mutatione alicuius generis pomorum terrestrium. Talibus pomis terrestribus inest ámylum,5 quod pro materia facticia plasticaque biologice iterum dissolvenda adhiberi poterit. Hic quoque erit bonus effectus circumiectis naturalibus.

Transeamus nunc ad regionem medicinalem. Quartum enim promissum, quod profertur, est pollicitatio, qua praedicitur technologia genorum exoriri novas possibilitates morborum cognoscendorum, qui usque nunc saepe nimis sero animadvertebantur. In praesenti enim in origines geneticas plus quam mille morborum inquiri potest. Ad hos morbos pertinent ex. gr. mucoviscidosis, chorea Huntingtoniana, nonnulla genera hereditaria cancri. Mox - ut autumant investigatores scientifici - etiam origines geneticae talium morborum hereditariorum inveniri possunt, qui ex interdependentia plurium genorum defectorum exoriuntur, velut hypertónia atque diabétes mellítus.

Talis cognoscentia praevia poterit esse omnino frugifera, sed tantummodo cum effectus genis mutati sit notus atque cum sive therapía sive observatione medica aliquid contra hunc effectum fieri possit. Exemplum positivum hoc in conexu est dispositio quaedam ad cancrum coli,6 cum homines, qui hoc defectu geni affecti sunt, bene observari atque satis mature curari possint. Sed in multis aliis generibus cancri res aliter se habent. Insuper mutatione defectuque quodam alicuius geni possibilitas aegrotandi quidem augetur, sed altera ex parte, si talis defectus non est, hoc nondum significat aliquem hominem hoc morbo affici non posse.

Sed alia quoque difficultas hoc in conexu, et haec quidem etiam ethica exstat. Nam in plerisque morbis, quorum causam interea scimus in quodam geno defecto esse, nondum est ulla spes eosdem sanandi. Exemplum est chorea Huntingtoniana. Scitur enim in illo homine, qui defecto geno affectus est, hic morbus aliquando exoriri, et hoc quidem inter annum tricesimum atque quinquagesimum vitae. Sed certum temporis momentum praedici non potest. Licetne ergo tali homini dicere eum hoc geno defecto affectum esse?

Praeter possibilitatem sanandi etiam pleraeque quaestiones ethicae, sociales, iurídicae nondum sunt solutae. Imprimis - ut permulti dicunt - genetica diagnósis praenatalis est quaestio vere sensibilis.

Arte cum problemate modo tractato cohaeret quintus effectus, qui ab asseclis technologiae genorum promittitur. Nam dicunt morbos hereditarios, velut nonnulla genera cancri, hypertóniam, diebéten mellítum, schizophréniam, therapía genorum, id est mutatione geni defecti, sanari posse. Sed - ut iam antea breviter vidimus - talis spes nondum omnino expleri potest. Usque nunc solum circiter tertia pars omnium morborum sanari potest. Itaque medici sanationem cancri atque Sidae, rheumatismi atque morborum allergicorum, depressionum atque schizophréniae praebere non valent. Therapiae quaedam traditionales certe exstant, sed technologia genorum hi morbi funditus eradicari nondum possunt. - Magnum autem problema hoc in conexu therapíae genorum est tractatio atque mutatio cellulae germinalis, quae technice fieri possunt. Tunc enim genum defectum non in homine, sed iam in cellula seminis sive ovi reparantur. Tamen non solum gena defecta possunt mutari, sed etiam facultates normales, velut color oculorum vel cutis etc. Hac in re vehementes disputationes fiunt. In praesenti autem tales mutationes in Germania legibus vétitae sunt.

Sextum promissum, quod profertur, est pollicitatio, qua praedicitur technologia genorum medicamina meliora, viliora atque puriora effici posse. Hoc videtur omni ex parte verum esse. In praesenti circiter triginta medicamina iam veneunt, in quibus efficiendis technologia genorum adhibetur. Inter haec numerantur ex. gr. insulínum humanum contra diabéten mellítum atque interferonum contra cancrum. Sine technologia genorum satis magna copia talium medicaminum ad therapiam necessaria effici non posset. Interea iam multa alia medicamina varii generis, quae technologia genorum efficiuntur, investigantur atque in nosocomíis comprobantur. Alius effectus bonus hac in re videtur esse, quod usus quorundam animalium ad medicamina efficienda decursu temporum sive multo minui sive omnino abrogari poterit. - Sed altera ex parte, quamvis omnes dicant medicamina technologia genorum effecta in comparatione rerum chemicarum esse viliora, de pretiis minoribus in medicaminibus emendis nondum quicquam animadvertitur. Cum enim haec medicamina nova in praesenti saepissime sint unica possibilitas therapíae alicuius morbi gravis, aemulatio oeconomica hac in re valere non videtur.

Disputatio autem de emolumentis et de detrimentis technologiae genorum etiam in futurum nondum erit finita. Certe decursu temporis novi aspectus exorientur atque nova argumenta in utramque partem invenientur.

[Vox Latina 127, 1997, pp. 86-92.]