Phonocaseta decima
Phonocaseta duodecim lectionum Nataliciarum quondam liturgicarum
et eiusdem phonocasetae libellus textualis

Cantantur quidem adhuc in multis populis Latini cantus ecclesiastici, quamvis multo rarius quam ante Concilium Vaticanum Secundum (1962-1965). Sed tales cantus in diversis populis secundum eorundem consuetudinem pronuntiationis proferuntur, atque id quidem ibi quoque, ubi recentior pronuntiatus Romanus vel Vaticanus in usum inductus est, qui in Francogallia vel Hispania vel Britannia vel America vel Canada vel alibi aliter sonat atque in Italia. Sed in Italia quoque Latini pronuntiatus non est uniformitas perfecta. Ceterum illa fabula (sive pia sive impia), qua dicitur Romae iam quarto saeculo p.Chr.n. éadem pronuntiatus ratio in usu fuisse, qualis saeculo vicesimo ibídem adhibetur, fundamentis caret. Illam enim opinionem fabulosam anno 1962 ab Antonio Bacci, Patre Cardinali, propositam eodem anno Albertus Vaccari, ecclesiasticus vir Romanus litteratissimus, argumentis satis firmis redarguit et refutavit, quippe qui demonstrasset pronuntiatum Latinum Patrum Ecclesiasticorum pronuntiatui Latinitatis aureae multo propinquiorem similioremque fuise quam recentioribus pronuntiatibus diversis nationalibus.

Propter haec argumenta aliasque causas graves cantantur duodecim lectiones Nataliciae cantus gregoriani phonocaseta exhibitae Latino pronuntiatu restituto, id est antiquo. Ita illae lectiones liturgicae officialiter quasi abrogate non solum ab oblivione vindicantur, verum etiam sonoritas maxime mirabilis pronuntiatus vere Latini percipitur euphónia mira quanta commendabilis.

Denique libelli textualis prooemio singula fusius explicantur. Ibi melodiae quoque lectionum exhibentur verborumque vocales (non sýllabae) sive breves sive longae diligenter signatae. Est ergo experimentum huius generis primum et singulare atque vere Latinum, idque superexcellenter sonorum.

Haec phonocaseta constat duodecim marcis Germanicis, libellus textualis quinque marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken