Phonocaseta nona
De pronunitatu Latino
(acroasis cyclica)
et eiusdem phonocasetae libellus textualis

Acroasis cyclica, quam Prof. Dr Maximilianus Mangold, magister phonetices praeclarissimus, anno 1986 tam Mogontiáci quam Saraviponti fecit, hac phonocaseta continetur.

Primo tales pronuntiatus Latini exhibentur, quales in Britannia et Francogallia et Italia et Germania et Basileae (in Helvetia) circiter íniens saeculum vicesimum decenniisque posterioribus in usu erant.

Deinde restitutus (qui dicitur) pronuntiatus praebetur, qualis ab Americanis et Anglis et Francogallis effertur, qui tamen quasdam proprietates proprii systématis phonétici retinuerunt. Postea de pronuntiatu nequaquam uniformi, immo vario et contradictorio, ecclesiae catholicae agitur atque de locutoribus stationis radiophonicae Vaticanae plus minusve inter se diversis.

Denique condiciones scholares et academicae (sive universitariae) perstringuntur paucisque tractantur.

In conclusione finali necessitas ostenditur Latinum systéma phoneticum noscendi pronuntiatumque Latinum perseveranter exercendi.

Quae sollerter composita Professor Dr Maximilianus Mangold, magister phonetices celeberrimus, dictione diligentissima, neutiquam rhetórica, mirum in modum perceptibíliter profert. Hanc acroasin qui perceperit, is de quaestionibus pronuntiatus vere Latini melius iudicare sciet simulque habebit, quod peropportune perutiliterque imitetur.

Haec phonocaseta constat duodecim marcis Germanicis, libellus textualis quinque marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken