Phonocaseta septima
Phonocaséta, quae est
de bálneo, theátro, amphitheátro,
cinematéo, caféo, statióne ferriviária,
ecclésia, deversório sive xenodochío
et eiusdem phonocasetae libellus textualis

Latinitas viva, quae dicitur, nihil aliud est nisi Latinitas antiqua, eáque permultis testibus antiquis comprobata, sed in usum denuo inducta atque, ubi rerum condiciones hodiernae id necessario tulerunt, neologismis secundum normas antiquas circumspecte confictis convenienter aucta.

Talia hac phonocaseta septima seriei decem phonocasetarum Latinarum proponuntur et exhibentur, ubi agitur de balneo, de theatro, de cinematographéo sive cinematéo, de theatro, amphitheatro, de cáfea et caféo, de statione ferriviaria, de ecclésia, de deversório sive xenodochío. Fontes autem, unde sunt exhibendae hae locutiones vel similes depromptae, accurate copioseque in adnotationibus subiunctis indicantur. Similiter indicatur, unde neologismi numero non nimis multi atque a compluribus Latinitatis bonae bene peritis satis comprobati sumpti sint.

Ipsi autem textus proferuntur a Doctrice Sigride Albert(a) et Doctore Caeleste Eichenseer, qui sunt in studiorum Universitate Saravica. Iidem id studuerunt, ut bonum pronuntiatum Latinum exhiberent secundum rationem pronuntiationis restitutae innumerabilibus investigationibus et cognitionibus philologicis recentioribus convenienter stricteque nixae. Denique locutiones harum rerum recentiorum, earundemque hodiernarum, in modum diálogi sive divérbii proponuntur et exhibentur.

Pretium huius phonocasétae (68 minutarum) MG 12.-

Pretium libelli textualis (57 paginarum) MG 8.-

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D-66041 Saarbrücken