Phonocaseta sexta
Dialogorum Erasmianorum et aliorum
et eiusdem phonocasetae libellus textualis

Hac ex phonocaseta verba locutionesque Latinae vere humanisticae Erasmi Roterodami (1466/69-1536) percipiuntur atque colloquium quoddam hodiernum aliudque colloquium, quod est de Latinis emissionibus radiophonicis saeculi vicesimi, denique locutiones quaedam "Latinitatis activae" temporis recentissimi.

Prima semita continentur prologus dialogicus, Erasmi dialogus "Abbatis et Eruditae", epilogus dialogicus, Erasmi dialogus, qui inscribitur "Virgo Paenitens".

Altera semita continentur colloquium quoddam hodiernum, colloquium quod est de Latinis emissionibus radiophónicis, locutiones "Latinitatis activae" recentiores.

Hac phonocaseta proposita id studetur, ut duo genuíni diálogi Erasmiani exhibeantur, unde Latinitas vere humanistica atque ingeniositas et sagacitas Erasmi Roterodami eluceant. Adduntur autem duo colloquia temporis nostri, id est vergentis saeculi vicesimi, quorum alterum est de Latinis emissionibus radiophónicis. Denique subiunguntur locutiones quaedam tam antiquae quam modernae.

Hi diálogi efferuntur ab Inga Pessarra-Grimm et a D.re Caeleste Eichenseer Saravipontano, qui sexaginta fere seminaria "Latinitatis vivae" iam instituit.

Denique locutiones recentiores proferuntur a D.re Maximiliano Mangold, academico professore phonetices Saravipontano, qui singulariter versatus est in phonetica Latina accurate exploranda et investiganda, et a Petro Wandel, academico Magistro Artium, phonetices excellenter períto.

Ex his Latinitatis exemplis audibiliter praebitis utinam incitamentum exoriatur usus linguae Latinae convenienter recuperandi.

Haec phonocaseta constat duodecim marcis Germanicis, libellus textualis quinque marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken