Phonocaseta tertia et quarta et quinta
Tres phonocasetae euangelicae
et earundem phonocasetarum libellus textualis

Integrum euangelium secundum Marcum duabus prioribus harum trium phonocasetarum Latinarum continetur, tertia perícopae variae euangelii secundum Matthaeum et secundum Lucam et secundum Iohannem, in quibus partibus selectis de nativitate Iesu refertur, de adventu magorum, de fuga in Aegyptum, de Iesu puero intra templum Hierosolymitanum remorato, de Christi passione, de oratione Dominica, denique de Pauli apostoli monitione doctrinali, quae est de resurrectione mortuorum.

Haec salutis aeternae per Salvatorem paratae et effectae et oblatae verba a Doctore Maximilano Mangold, academico phonetices professore praeclarissimo Saravipontano, proferuntur tam singularum vocalium mensuris diligenter observatis quam consonantium Latinarum propietatibus accurate exhibitis.

Ipse autem textus ex Vulgatae Hiernonymianae editione recentissima Stutgardiae (1982/1984) confecta depromptus est, etiam Neo-Vulgata (1986) et Itala (sive Vetere Latina [versione]) (1938/1970) continenter respectis.

Denique haec harum trium phonocasetarum verba qui compluries - fortasse etiam autocineto vehens - auscultaverit et audiverit, praeter salvationis nuntium tantam verborum copiam sibi comparabit memoriaeque mandabit, quibus cunctae condiciones vitae sortisque humanae aliquatenus tanguntur, ut eidem accessus ad alia scripta Latina et ad ipsum usum linguae Latinae multo facilior fiat. Insuper audiens habet, quod convenienter íteret perutiliterque imitetur. Haec sunt harum phonocasetarum emolumenta singularia et eximia, quae erant in votis.

Hae tres phonocasetae constant triginta sex marcis Germanicis, libellus textualis novem marcis Germanicis et sexaginta penningis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken