Phonocaseta secunda
Phonetices Latinae
et eiusdem phonocasetae libellus textualis

Hac in phonocaseta singuli soni, singulae vocales, singulae dipthongi, singulae consonantes sive simplices sive geminae percipiuntur audbiles redditae. Audiuntur ergo et auscultantur sonoritas Latina, proprietas sonorum Latinorum, elementorum Latinorum specialitas et singularitas.

Prima semita est de vocalibus, dipthongis, consonantibus, semivocalibus.

In altera semita de accentu Latino agitur atque de diversis accentuum positionibus et exceptionibus quibusdam. Subiunguntur exempla nasalizationis et velarizationis. Denique quattuor epistulae Ciceronianae breves praebentur et exemplum hodiernorum nuntiorum radiophonicorum exhibetur.

Singuli vocalium, semivocalium, dipthongorum, consonantium soni multis, quin etiam permultis, exemplis pronuntiantur. Respiciuntur autem singillatim positiones sive initiales sive intermediae sive finales. Porro specialiter praebentur consonantes tam aspiratae quam non aspiratae atque geminatae. - Quoad accentus mobilitas et variabilitas et exceptiones demonstrantur.

Omnia autem cognitionibus recentioribus et recentissimis atque investigationibus disquisitionibusque subtilissimis nituntur et innumerabilibus locis testibus testimoniisque antiquis.

Proferuntur autem singula universa a D.re Maximiliano Mangold, academico professore phonetices Saravipontano, tam Latinitatis quam omnium linguarum Romanicarum multarumque aliarum peritissimo.

Huius phonocasetae demonstrationes phoneticas qui non audiverit neque adverterit, in posterum non poterit de sonis elementorum Latinorum genuinis iure meritoque referre et docere.

Haec phonocaseta constat duodecim marcis Germanicis, libellus textualis quinque marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken