Phonocaseta prima
Colloquiorum Latinorum
et eiusdem phonocasetae libellus textualis

Hac phonocaseta omnes, quorum id aliquatenus interest, verba sermocinationesve percipiant Latinas. Aliud est enim Latine scire, aliud Latine scribere, aliud Latine loqui. Itaque necesse est audiatur sonoritas Latina. Nam necesse est soni Latini, iidemque convenienter phonetice prolati, percommode auscultentur.

Prima autem semita est de Latino pronuntiatu in populis diversis diverso. Subiungitur spécimen exemplumve Latini "pronuntiatus restituti" testimoniis antiquis cognitionibusque linguisticis recentioribus accurate nixi.

Altera semita continentur octo partes colloquiorum, quae sunt hae:

1. Modi consalutationis

2. Quaestio scientiae linguae Latinae

3. Quaestio nominis

4. Quaestio condicionis et officii

5. Quaestio valetudinis

6. Modi valedictionis

7. Quaestio propositi

8. Quaestio suppeléctilis domesticae

Harum partium priores sex locis auctorum antiquorum nituntur, sed in duabus partibus posterioribus recentiora quoque proponuntur et exhibentur convenientissime cum consuetudinibus loquendi antiquis coniuncta.

Enuntiantur autem hi textus a D.re Maximiliano Mangold, Saravipontano professore phonetices praeclarissimo, et ab eiusdem adiutoribus Petro Wandel atque Maria Bonner item phonetices singulariter peritis.

Denique textus audibiliter exhibitus etiam scripto praebetur cum locis testibus paene innumerabilibus. Nihil enim proponitur nisi quod est comprobatum atque ad imitandum convenienter idoneum.

Haec phonocaseta constat duodecim marcis Germanicis, libellus textualis quinque marcis Germanicis.

Societas Latina
Universität - FR 6.3
D - 66041 Saarbrücken